Ad tertium dicendum, quod expectatio patientiae est expectatio divini auxilii in
periculis; expectatio autem longanimitatis est expectatio divini auxilii in laboribus
actionis tendentis in aliquod bonum arduum obtinendum. Unde patet ex
praedictis quod expectatio patientiae et longanimitatis est per participationem
expectationis a spe, secundum quod virtutes posteriores participant aliquid a
prioribus; sicut omnes morales a prudentia, et omnes aliae virtutes participant
aliquid a caritate, scilicet desiderium summi boni, propter quod operantur.
Ad quartum dicendum, quod magnanimitas magis accedit ad spem quam aliqua
dictarum virtutum: quia est secundum extensionem appetitus in aliquod bonum
arduum obtinendum; et ideo circa spem passionem versatur, et eius opposita, ut
sic sint in irascibili tres virtutes quantum ad tria genera passionum.
Magnanimitas quidem quantum ad genus spei et aliarum passionum circumstantium
ipsam, quae habent bonum arduum expectatum pro obiecto; fortitudo
autem circa timorem et audaciam; mansuetudo autem circa iram. Sed tamen
magnanimitas non est idem quod spes virtus: quia est circa arduum quod
consistit in rebus humanis, non circa arduum quod est Deus; unde non est
virtus theologica, sed moralis, participans aliquid a spe.
ARTICULUS 3
Utrum spes sit virtus distincta ab aliis
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod spes non sit virtus distincta ab aliis virtutibus theologicis.
Virtutes enim distinguuntur per actus et obiecta. Sed spes est expectatio futurae
beatitudinis, quae est etiam obiectum omnium virtutum theologicarum. Ergo
spes non distinguitur ab aliis virtutibus theologicis.
2. Praeterea, virtutes theologicae ordinant nos immediate ad Deum. Sed aliquis
sufficienter ordinatur per hoc quod cognoscit eum, et amat ipsum: quod facit
fides et caritas. Ergo spes non distinguitur ab utraque.
3. Praeterea, expectare est actus spei. Sed expectare pertinet ad fidem: quia in
symbolo dicitur: «Expecto resurrectionem mortuorum». Ergo spes non differt
a fide.
4. Praeterea, videtur quod nec a caritate. Quia spei est tendere in Deum, quod
est proprium caritatis. Ergo spes non differt a fide, et caritate.
SED CONTRA, 1 Corinth. 13, spes connumeratur aliis duabus. Ergo differt ab eis.
Praeterea, spes in voluntate dicitur ad similitudinem spei quae est in irascibili,
ut prius dictum est. Sed spes quae est passio irascibilis, differt a cognitione
quae est fidei, et amore qui est caritatis. Ergo spes quae est in voluntate, differt
a fide et caritate.
|
|