Verticulas Lucilius (161) cum dixit, articulos intellegi
voluit.
Volae vestigium medii pedis concavum, sed et palma manus
vola dicitur.
Volones dicti sunt milites, qui post Cannensem cladem usque
ad octo milia cum essent servi, voluntarie se ad militiam
optulere.
Versuti dicuntur, quorum mentes crebro ad malitiam vertuntur.
Vernae appellantur ex ancillis civium Romanorum vere nati,
quod tempus anni maxime naturalis feturae est.
Vergiliae dictae, quod earum ortu ver finem facit.
Viritanus ager dicitur, qui viritim populo distribuitur.
Verruncent vertant. Pacuvius (112): “Di monerint meliora
atque amentiam averruncassent tuam, id est avertissent.
Vastum praemagnum, ponitur tamen et pro inani. Accius (668):
“Hanc urbem ferro vastam faciet”; unde vastitas et
vastitudo.
|
|