Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 872


provocabatur, totam tamen spem
suam in Deum posuit, et ei humiles preces
fudit, ut pacem Ecclesiae redderet, et inimicos,
qui superbum caput extulerant, humiliaret.
\*
Eodem tempore miseratione divina Ecclesia
Romana bonum Pastorem habebat, Christianitatis
amatorem, et Fidei defensorem, Sanctum
Urbanum. Hic dolens, quia Saraceni
occupaverant Sanctam civitatem Hierusalem,
et Sepulchrum Domini, volens eam eripere
manibus impiorum, et reddere pristinae libertati,
praedicavit remissionem peccatorum,
et vice sibi tradita a Deo omnibus dedit quicunque
Hierusalem tenderent, et civitatem
et terram transmarinam, quae a Sarracenis
possidebatur, liberarent. Adjiciens etiam hoc,
ut si quisquam in via, sive in pugna, pro
Christo moreretur, in numero Martyrum absolutus
ab omnibus peccatis suis computaretur.
Et dum totus Mundus post eum curreret
avidus remissionem peccatorum accipere, et
in numero Sanctorum Martyrum esse, contigit,
ut hoc praedicans praedictus Summus Pontifex
devenerit Thyetum, ibique perendinans
non multis diebus, cum Episcopis et Baronibus
de via Jerosolomytana habuit commune colloquium.
Quod agnoscens Grimoaldus accessit
ad eum, et expositis calamitatibus Ecclesiae
suae, et destructione funditus; cum maxima
reverentia a praedicto Papa Urbano susceptus
est, et sub protectione Romanae Ecclesiae,
quam hactenus Abbatia Sancti Clementis ignoraverat,
quia ab Imperatoribus gubernabatur,
meruit collocari.
1098. 99. 1100. et 1101.
Hic primus ab illo in Abbatem consecratus,
baculum pastoralem in loco sceptri regalis,
quod Antecessores sui, et ipse ex dono Imperatoris
in dextera portabant, suscepit: et ex
illo tempore coepit securus intentus esse ad
restaurationem Ecclesiae et aedificiorum, ad
reparationem possessionum perditarum: virgulta
jam erant nata in ruinis Monasterii, quae
fecit exirpare, et novos parietes erigi, et brevi
spatio temporis, adjuvante sibi gratia Salvatoris,
et meritis Sancti Clementis, reparavit
Ecclesiam et officinas Monasterii , non in eo
statu quo antea fuerant, sed sicuit posse sibi
datum est, et mellus existimavit. Sane quando
ista fiebant, anni Dominicae Incarnationis
volvebantur, videlicet millesimus nonagesimus
octavus et nonus et millesimus centesimus,
et centesimus primus.
1102.
Praeterea in anno ab Incarnatione Domini
nostri Jesu Christi millesimo centesimo secundo,
fecit idem Abbas conventionem cum nobilibus
viris de Marchia, videlicet cum Garendo Comite
de Camerino, et cum filiis Gozoni, et
aliis hominibus, quorum nomina in chartis
inde descriptis reperiuntur, de possessionibus in
Camerino, et in territorio Firmano, videlicet
in Lauro, Monte Opterami et Vestiniano,
per 1oca et vocabula earumdem, et census
quos annuatim inde ordinavit, omnia in ipsis instrumentis

Torna all'inizio