Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 256


nobilius invenitur in aliquo, tanto etiam proprietas illa perfectius participatur
ab eo, secundum quem modum homo dicitur minus intelligens quam Angelus; et
ita etiam libertas a necessaria coactione nobilius invenitur in Deo quam in
Angelo, et in uno Angelo quam in alio, et in Angelo quam in homine. Libertas
autem illa quae est ab impellentibus et disponentibus in unam partem, augetur
et minuitur, et acquiritur et amittitur, secundum quod illa disponentia augentur
et minuuntur, et acquiruntur vel amittuntur; unde libertas talis per se etiam
augetur et minuitur in homine secundum diversos status.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod libertas a necessitate est quae consequitur
naturam potentiae; et ideo per actus et habitus non variatur: sed libertas a
disponentibus, sequitur habitum et actum; et ideo secundum diversitatem
actuum et habituum variatur.
Ad secundum dicendum, quod in quibus invenitur natura una aequaliter, invenitur
etiam aequaliter illud quod consequitur naturam illam. Sed natura intellectiva
non invenitur aequaliter in Deo, Angelo et homine. Unde nec etiam libertas
a coactione aequaliter in omnibus est.
Ad tertium dicendum, quod quamvis negatio per se non recipiat magis ac
minus, tamen per accidens intenditur et remittitur, scilicet per intensionem et
remissionem suae causae; sicut dicuntur maiores tenebrae, quanto est maius
obstaculum lucis; unde etiam secundum quod causa libertatis, quae est natura
intellectiva, invenitur nobilior et minus nobilis, secundum hoc etiam ipsa libertas
intenditur quodammodo et remittitur.
Ad quartum dicendum, quod liberum arbitrium nunquam ita vincitur aut servituti
subiicitur passionibus peccati, ut ad peccandum compellatur, quia iam sibi
in peccatum non imputaretur; sed dicitur esse subiectum peccato, inquantum ex
peccato inclinatur ad peccandum sicut a disponente, non sicut a compellente.
Ad quintum dicendum, quod quamvis quilibet per se possit in malum, non
tamen potest quilibet eodem modo malum facere sicut ille qui habet habitum
malitiae: unicuique enim habenti habitum est delectabilis operatio quae est
secundum habitum illum: et ideo illi qui habent habitus corruptos, opera abominabilia
delectabiliter et sine abominatione exercent: et ideo libere illud facere
dicuntur, inquantum per habitum corruptum reprimitur contradictio rationis,
ratione obtenebrata: quod non potest esse in illis qui talibus habitibus carent:
et ideo dicit Philosophus in 5 Ethic., quod iustus non potest statim facere
opera iniustitiae, sicut iniustus facit.

Torna all'inizio