I 30 (I 30) Tu igitur non es confusus felliuomo gutture explicare
idcirco eum non esse uerum deum uerumque dei filium, quia non
solum pro aliis, sed etiam pro semetipso necessario in oratione dei
pernoctans duxerit exorasse, apostolicum sumens testimonium satis
clarum et perspicuum sed secundum perfidiae tuae sensum satis
male et obscure deprauatum. Numquid non cum admiratione
Petri apostoli de te uox etiam Pauli sapientiam laudantis auditur
hoc modo: Quemadmodum inquit et dilectus nobis Paulus secundum
datam sibi sapientiam scripsit uobis. Ita ut in omnibus epistolis
loquens de his, in quibus sunt quaedam difficilia ad intellegendum
inserta, quae praui homines secundum suum deprauare sensum moliuntur,
sicut et alias scripturas? Quod te tam obsceni piaculi noxam
in tuis nuper promulgatis litteris non inseruisse nulla ualebis
contradicere ratione,quemadmodum et huius testimonii calumniari
poteris ueritate. Porro si sibi uel pro se orauit, sibi et pro se est
natus et passus ac mortuus et sepultus, pro se etiam proprium
sanguinem fudit. Nihil ergo habuit amplius quam purus homo,
si pro se necessitate cogente orauit. Ita etiam, ut tu causaris,
secundum carnem non fuit profecto, sicuti ipse per prophetam
testatur, inter mortuos liber, nec ab illa massa perditionis et lege
peccati inmunis extitit natus. Quod suspicari ab omni corde diuina
auertat clementia. Si pro se haec omnia et non pro nobis, ueluti
se ueritas habet, tantummodo uerbum caro factum, hoc est deus
homo factus, operatus est, ubi sunt inuiolabilia prophetarum euangelicaque
atque apostolica oracula clamantia et dicentia: Christum
pro nobis natum, passum, mortuum, sepultum et a mortuis resuscitatum
et cetera istiusmodi, quae in carnem ueniens dei filius
dignatus est per incrementa etiam infantiae ab ipsis, ut ita dixerim,
rudimentorum incunabulis exercere? Qui totus in utero uirginis,
totus in sinu sempiterni et coaeterni patris permanebat, totus
idemque ipse inter angustias iacebat praesepii, totus in paterna sede
regnabat. Ipse utique, et non alius, lacte nutriri dignabatur in terra
uirgineo, qui sanctos mirabiliter pascebat angelos in caelo.
I 31 (I 31) Solus igitur pro omnibus pernoctans in oratione
deum orabat, quia solus pro omnibus uenerat mori. Non, non pro
|
|