Petrus Damiani: Epistulae

Pag 162


iudici Deo se rationem redditurum . Qui etiam alibi dicit: Sciat abbas
culpae pastoris incumbere, quicquid minus utilitatis in ovibus paterfamilias
potuerit invenire . Qui enim iudex fieri vult animarum, nescit quam
durum, quamque districtum cogatur expectare iudicium. Ut enim scriptura
dicit: Durissimum iudicium in his, qui praesunt, fiet .
Unum autem in istis novellis abbatibus video, quod vehementer ammiror.
Qui enim per decem annos vel eo amplius sub alterius regimine constitutus
nunquam ad hanc potuit pervenire scientiam, ut perfecte
monachus videretur, nunc ipso die, quo in praelatione constituitur, ita
praesidentis induit speciem, ita dominantis exprimit maiestatem, ut non
nuper electum, sed natum dicas abbatem. Fit repente severus in vultu,
imperiosus in voce, ad corripiendum acer, ad iudicandum promptus, ipse
si offenderit, iam omnino satisfactionis ignarus. Dedignatur accumbere
nisi in octogona sella, ita praeparata ac si senatoria curulis in curia. Pro
suae voluptatis arbitrio haec praecipit fieri, illa contestatorie interdicit,
ligat, solvit, admovet, removet. Et in his omnibus nequaquam nobis
iunioribus consilium quaerit, sed sibi ipse sufficiens velut propriae potestatis
iura disponit. Devotis quidem et subditis pollicetur gratiam, repugnantibus
autem falarica spirat animadversione vindictam, ut potius videatur
in praefectoriis fascibus agere, quam aecclesiasticae humilitatis officio
deservire. Nauseant fauces eius communia nobiscum alimenta percipere,
necesse est coquis plura atque diversa uni cuidam ventri edulia praeparare.
Nam grossus cibus, qui ex communi fratrum lebete depromitur, indignus
pituitae teneri et delicatissimi hominis iudicatur. Nuper egressus dormitorium,
quiescere non potest, nisi secretum habeat et singulare cubiculum.
Licet iuvenculus, licet validus corpore, nescit incedere, si desit baculus,
quo se debeat sustentare.
In his itaque et aliis pluribus, quae persequi longum est, ita subito
magister efficitur, ut in tota praesidendi regula velut antiquus quidam

Torna all'inizio