Anselmus Cantuariensis: Proslogion

118


delectabilia sunt, cogita intente quam delectabile sit illud bonum, quod
continet iucunditatem omnium bonorum; et non qualem in rebus creatis
sumus experti, sed tanto differentem quanto differt creator a creatura. Si
enim bona est vita creata: quam bona est vita creatrix? Si iucunda est
salus facta: quam iucunda est salus quae facit omnem salutem? Si amabilis
est sapientia in cognitione rerum conditarum: quam amabilis est
sapientia quae omnia condidit ex nihilo? Denique si multae et magnae
delectationes sunt in rebus delectabilibus: qualis et quanta delectatio est
in illo qui fecit ipsa delectabilia?
Capitulum XXV.
Quae et quanta bona sint fruentibus eo.
O qui hoc bono fruetur: quid illi erit, et quid illi non erit! Certe
quidquid volet erit, et quod nolet non erit. Ibi quippe erunt bona corporis
et animae, qualia " nec oculus vidit nec auris audivit nec cor hominis "
cogitavit. Cur ergo per multa vagaris, homuncio, quaerendo bona animae
tuae et corporis tui? Ama unum bonum, in quo sunt omnia bona, et
sufficit. Desidera simplex bonum, quod est omne bonum, et satis est.
Quid enim amas, caro mea, quid desideras, anima mea? Ibi est, ibi est
quidquid amatis, quidquid desideratis.
Si delectat pulchritudo: " fulgebunt iusti sicut sol ". Si velocitas aut
fortitudo, aut libertas corporis cui nihil obsistere possit: " erunt similes
angelis dei ", quia " seminatur corpus animale, et surget corpus spirituale ",
potestate utique non natura. Si longa et salubris vita: ibi est sana aeternitas
et aeterna sanitas, quia " iusti in perpetuum vivent " et " salus iustorum
a domino ". Si satietas: satiabuntur " cum apparuerit gloria " dei. Si ebrietas:

Torna all'inizio