eligerent saltem de alienis Monasteriis,
et eis tria nominavit, quae et habitu et vita
multum erant aversa eorum institutioni. Verumtamen
quoniam Fratres ejus praeceptis obviare
nec volebant, nec debebant, unum de
Fratribus Sacri Montis, quod Monasterium
est in Apulia, nomine Rogerium quaesierunt,
habuerunt, et si quamdiu sibi licuit obedientes
fuerunt. Et cum ille vellet a Domno Anastasio
consecrari, misit quosdam de Fratribus
Monasterii, qui ei narrarent et modum suae
electionis, et diem peterent, qua haberet optatam
consecrationem. Cum audiret Papa tam
subitam mutationem, mandavit et praecepit
ei per summum obedientiae ut reverteretur
ad suum Monasterium, et non impediret locum,
quem ipse tenere non poterat; quia decolor
ejus habitus, et discors conversatio erat
a conversatione Fratrum, quos regendos susceperat.
Videns autem Comes quod nihil
profecisset, et timens, ne illi Pastorem eum
sibi facerent, quem ille nec videre, nec sustinere
valeret, coepit contra Monasterium et
ejus possessiones, quae in suo Comitatu erant,
apertas inimicitias exercere, Ecclesias invadere,
sylvas auferre, in Monachos contra jus et
fas manum mittere, et multa adversa et inhonesta
de Deo et servis Sancti Clementis mendaciter
in populos fabulari, dicens: Monachi
Sancti Clementis nitintur ad illud, quod est impossibile,
et volunt duos enses in unum forulum
mittere, sed pro certo sciatur, dum fuero Comes,
ille, quem sibi exoptant, non poterit esse
Abbas.
Dum haec aguntur, mortuo Rege Rogerio,
Wilielmus filius ejus ei successit in regnum,
vir mirae sapientia et magnae virtutis, qui volens
consanguineis suis bona facere, Robertum
de Bassavilla Comitem Lorotelli fecit,
eique totum Comitatum illum, et vicinas terras
supposuit, quia fidelem sibi et ex bono
collato devotiorem existimavit. Ille volens dominationem
habere etiam in his, quae sibi data
non fuerant, Monasterium Sancti Clementis occupavit,
homines et quosdam ex Fratribus sibi
jurare coegit: Quod facto Domno Regi
Wilielmo minime placuit, imo irato animo
et vultu indignationis pleno, Roberto novo
Comiti mandavit, ut discederet ab hac praesumptione,
dimitteret quietam Abbatiam Sancti
Clementis, cameram suam propriam, beneficio
cumulatam sui genitoris, quam ipse
in animo habebat ad proprias manus regias,
et sub suae proprietatis et defentionis privilegio
tenere prae omnibus aliis circumadjacentbus
Abbatiis. Quod audiens Robertus pervasa
dimisit, homines a sacramento sibi facto, et
Monachos absolvit. Nec multo post Robertus,
cui Domnus Rex Wilielmus tot et tanta
bona contulerat, seditiose agens contra Dominum
suum, maximam partem de regno ejus
pervasit. Comites suae nequitiae et complices
multos sibi associavit, et ultra quam credi
potest sublimia de se cogitans, totam terram
in modico perturbavit. Qua perturbatione
Castella concussa sunt, villae desertae, et plures
imminutae Abbatiae, non dico de illis, quae
orant sine Rectore, verum etiam illae paene
annihilatae sunt, quae erant sub Pastoribus, et
multo gubernatae regimine. Huic oppressioni
cum aliquantulum resisteret Comes Boamundus,
ad ultimum cessit. Supervenerunt enim
illi, qui fuerant de Comitatu Manuplelli
|
|