est ex aqua et spiritu, vocat secundam, dicens: «Oportet vos nasci denuo». Sed
si duae nativitates carnales praecessissent, spiritualis non diceretur secunda,
sed tertia. Ergo non est duplex nativitas, ut dictum est.
3. Praeterea, beatus Hieronymus dicit: «Non mihi credas si tibi aliquid
dixero quod ex veteri vel novo Testamento haberi non possit». Sed de sanctificatione
beatae Virginis in utero nihil dicitur in veteri vel novo Testamento. Ergo
non est credendum eam in utero sanctificatam fuisse.
SED CONTRA, ecclesia non solemnizat nisi pro aliquo sancto. Solemnizat autem
nativitatem beatae Virginis. Ergo beata Virgo sancta nata fuit. Ergo antequam
ex utero nasceretur, sanctificata fuit.
Praeterea, Lucae 1, 15, de Ioanne Baptista dicitur: «Spiritu Sancto replebitur
adhuc ex utero matris suae». Sed plus gratiae collatum est beatae Virgini quam
alicui sanctorum, ut in littera ex verbis Augustini
dicitur. Ergo beata Virgo adhuc in utero matris Spiritu Sancto repleta fuit: ergo
et sanctificata.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum, quod, sicut dicit Dionysius, sanctitas est
ab omni immunditia libera et perfecta et immaculata munditia; unde cum sanctificari
sit sanctum fieri, oportet quod sanctificatio emundationem ab immunditia
spirituali ponat, prout nunc de sanctificatione loquimur. Emundatio autem a spirituali
macula, scilicet culpa, sine gratia esse non potest, sicut et tenebra non
nisi per lucem fugatur; unde sanctificatio tantum ad eos pertinet qui gratiae
capaces sunt: et quia proprium subiectum gratiae est rationalis natura; ideo
ante infusionem animae rationalis beata Virgo sanctificari non potuit etc.
Ad primam ergo quaestionem dicendum, quod nullo modo in parentibus sanctificari
potuit, neque etiam in ipso actu conceptionis eius. Conditio enim specialis
personalis a parentibus in prolem non transit, nisi sit ad naturam corporalem
pertinens; ut grammatica patris in filium non transit, quia perfectio personalis
est. Unde et sanctificatio parentum in beatam Virginem transfundi non
potuit, nisi curatum esset in eis non solum id quod personae est, sed etiam id
quod est naturae inquantum huiusmodi: quod quidem Deus facere potuit, sed
non decuit. Perfecta enim naturae curatio ad perfectionem gloriae pertinet; et
ideo sic in statu viae parentes eius curati non fuerunt ut prolem suam sine originali
peccato concipere possent; et ideo beata Virgo in peccato originali fuit
concepta, propter quod B. Bernardus ad Lugdunenses scribit conceptionem
illius celebrandam non esse, quamvis in quibusdam ecclesiis ex
devotione celebretur, non considerando conceptionem, sed potius sanctificationem:
quae quando determinate fuerit, incertum est.
|
|