Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 249


viris, immo impeditur foecunditas eius ex pluralitate
virorum. Quare si coniugium principaliter ordinatur
ad bonum prolis, decet coniuges omnium civium, ne
impediatur earum foecunditas, uno viro esse contentas.
tanto tamen hoc magis decet Regum, et principum coniuges,
quanto in tali coniugio periculosior est sterilis filiorum.
Diligenter ergo advertere debent singulae mulieres,
quae suis viris per coniugium copulantur, quanta diligentia
debeant ad suam pudicitiam observare, et quanto
conatu fidem suis viris observent: quia si esse non potest,
et detestabile est etiam per coniugium foemina (vivente
viro suo) viro alio copulari, magis detestabile est alicui
viro fornicarie commiscere. Quarto hoc investigare
possumus ex filiorum debito nutrimento. Nam ex hoc parentes
solicitantur circa pueros, quia firmiter credunt eos
esse eorum filios: quicquid ergo impedit certitudinem filiorum,
impedit ne patres diligenter eis provideant in
haereditate et in debito nutrimento. Sed si una foemina
pluribus nubat viris, patres de suis filiis certi esse non poterunt,
quare non adhibebunt illam diligentiam quam
debent ut suis filiis debite in nutrimento et in haereditate
provideant. Detestabile est ergo unam virum plures
habere uxores: sed detestabilius est unam uxorem plures
habere viros, quia per hoc magis impeditur certitudo filiorum.
Quare si decet omnes cives certos esse de suis filiis,
ut eis diligenter provideant in haereditate et in
nutrimento: decet coniuges omnium civium
uno viro esse contentas. tanto tamen hoc
magis decet coniuges Regum, et
principum, in quantum incuria
circa eorum filios periculosior
est, quam
incuria aliorum.

Torna all'inizio