Totus itaque mundus hoc tempore nichil est aliud, nisi gula, avaricia
atque libido. Et sicut olim trifariam divisus est orbis, ut tribus simul
principibus subiaceret, ita nunc genus humanum, heu prodolor, his tribus
vitiis servilia colla substernit, eorumque quasi totidem tyrannorum legibus
optemperanter oboedit. Omnes enim , sicut scriptura dicit, avariciae
student, a minimo usque ad maximum . De gula vero, quid dicam, cum
opulenti quique nesciant famem, nunquam praestolentur esuriem?
Tumentes ventres, nisi citius per utrumque spiramen effolleant, crepitum
ilibus reformidant, et sic in manibus fistulae consistit incolomitas vitae.
Ora flammantia crapulantur, nec tamen dicendi sunt fastidio prohibente
comedere, sed potius ligurrire.
Atque ideo dum afflictio carnis a cunctis paenitentibus pene respuitur,
in praefigendis paenitudinum iudiciis vigor canonum funditus enervatur.
Quamobrem aut liber omnino claudendus est canonum, aut an delegandae
paenitentiae taxatione cessandum. Quis enim saecularium ferat, si
vel triduo per eptomaden ieiunare praecipias? Modo stomachi laesionem
simulant, modo splenis sive vesicae lamentantur excitium, modo marcidi
pulmonis vitio intercludi sibimet anhelitum conqueruntur. Hinc multiplices
rei familiaris curas obiciunt, illinc herilis famulatus obsequia laboriosa
praetendunt. Quid plura dicam? Laberinteas argumentorum scenas
struunt, Protheum induunt, et in diversa se formarum monstra convertunt,
cuncta languorum genera simulant, ut quod potissimum metuunt,
languorem ieiunii non incurrant.
|
|