Papias: Ars Grammatica

Pag 33


"Eaci filius" uel "nepos". 2 Abusiue tamen deriuantur a matribus,
ut "Iliades", ab auis maternis, "Athlantiades", a regibus siue conditoribus,
ut "Theside", "Cecropide", a fratribus, "Phetontiades". 3 A
propriis tantum deriuantur et ad homines pertinent. 4 Sunt igitur
forme patronomicorum , scilicet masculinorum, apud Grecos
tres: in des , que omnium est communis; in on , que Iadis lingue
est propria, ut "Peleon"; in adios , que est Eolica, ut "Piradios". 5
In des igitur, qua sola utuntur nostri, masculini est generis et prime
declinationis. 6 Et deriuantur a prima uel a secunda seu tercia
declinatione; habentque omnia a uel i correptas penultimas,
sed a quidem, si primitiuum prime sit declinationis, desinens
apud Grecos in as , uel in es , uel in ios , quod apud nos uertitur in
ius et fit secunde declinationis, ut "Eneas, Eneades", "Lercius,
Lerciades", "Buses, Butades". 7 Quod tamen etiam in ides inuenitur,
ut "Corinetes, Corinetides". 8 Alia omnia i penultimam

Torna all'inizio