Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 310


Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hoc est multiplex opinio. Quidam enim
dicunt, quod inter peccatum primi Angeli et aliorum non attenditur aliquis ordo
nisi secundum quantitatem culpae, quia peccatum primi Angeli ceteris gravius
fuit. Sed illud non videtur conveniens, propter hoc quod ex modo loquendi in
scriptura designatur aliqua causalitas primi Angeli ad peccatum aliorum.
Et ideo alii dicunt, quod praecessit tam gravitate quam causalitate, et etiam temporis
duratione. Sed hoc videtur inconveniens: quia, secundum Damascenum,
quod est in hominibus mors, hoc est in Angelis casus; unde
sicut morientes in peccatis, statim damnationi subiiciuntur, ita etiam Angelus
peccans statim suam damnationem accepit, et a bonorum consortio eiectus est:
unde alios non potuisset ad peccandum trahere.
Et ideo dicendum, quod peccatum primi Angeli, aliorum peccata praecessit non
tantum quantitate culpae, sed etiam causalitate, non tamen duratione; quod
quomodo contingat, sic potest videri. Ipse primus Angelus, ut dictum est prius,
voluit hoc consequi ut sicut natura alios praecellebat, ita eis quodammodo
causa fuisset ultimam perfectionem consequendi: et quia ipse motus desiderii
indivisibilis fuit et non continuus, ideo principium eius non praecessit terminum
ipsius: et ideo motus alicuius causatus ab ipso, qui incepit in termino eius,
simul omnino fuit cum ipso, secundum quod hoc quod desideravit, attentavit ut
ad actum perduceret, aliis suum desiderium exponendo; et simul cum hoc fuit
aliorum visio, et perversus desiderii consensus. Et simile contingit in omnibus
operationibus instantaneis, quarum una est causa alterius, quod sunt simul
tempore, sicut illuminatio aeris et visio coloris et discretio rei visae, etiam
quantum ad sensibilia per accidens.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod deformitas consecuta est in primo Angelo ex
actu suo, simul cum actu aliorum. Visio autem inferiorum Angelorum non ferebatur
in Angelum primum, secundum quod ex actu in ipso relinquebatur deformitas,
sed secundum quod ex ipso actus procedebat: quae enim coniuncta sunt
tempore, per actum animae separantur, et praecipue quando unum naturaliter
praecedit alterum.
Ad secundum dicendum, quod inferiores Angeli etiam per superbiam peccaverunt,
et tamen superiori subesse voluerunt: unde aliquid appetebant sibi ipsis
ex quo superbiebant, ut scilicet ipsimet secundum possibilitatem naturalium
istorum, gloriam acquirerent, tamen sub Deo, et non sub superioribus Angelis;

Torna all'inizio