tua». Ille respondit: «Insani sunt omnes, qui non adorant dominum
Iesum Christum». Tunc rex percussit palma in faciem eius
et fecit eum cedere nimis et remisit eum in carcere.
Tunc sanctus Geminus orabat ad Dominum dicens: «Domine
Deus omnipotens, in uoluntate tua cuncta sunt posita, creator
aquarum, rex uniuersae creaturae tuae. Exaudi, Deus, preces serui
tui: illumina faciem tuam super me, et extrae me de carcere isto,
quia anima mea desiderat aliam prouinciam». Et ecce, angelus
Domini locutus est ei dicens: «Pax tibi, noli timere: Dominus misit
me ad te». Et deduxit eum de carcere, et uenit cum illo miliaria
quinque longe a ciuitate. Et dixit illi angelus: «Vbi festinat,
Gemine, animus tuus?». Geminus dixit: «Volo accipere
martirium propter nomen Domini!». Angelus dixit illi: «Gemine,
omnia martiria extincta sunt; uade in prouinciam Romanorum,
et ibi te oportet requiscere»; et benedixit eum; statim discessit.
Ille festinans peruenit ad mare, et non est inuenta nauicula;
et requieuit in illo loco decem et octo diebus, et fecit ibi speluncam
et commedebat herbas et bibebat aquas maris. Tunc uenerunt
pastores, uiderunt et audierunt; mirabantur: inter eos erat
puella paruula. Dixit ei beatus Geminus: «Puella, affer mihi
aquam maris, ut bibam». Illa dixit: «Domine, manus meae aridae
sunt: non possum tibi afferre aquam». Ille autem, positis genibus,
aspexit in celum et orabat ad Dominum; et sanatae sunt ambae
manus puellae ex illa hora. Tunc abiit illa et nuntiauit matri
suae, quomodo sana facta est, et quomodo petiit ille aquam, et omnia
narrauit matri suae. 58 Illico exiuit foras et uocauit omnes uicinos
et cognatos; clara uoce dicebat: «Venite et uidete filiam meam
habentem manum aridam, et sana facta est!». Currebant omnes,
qui audierant, et illa dixit: «Iuxta mare est spelunca, et ibi requiescit
unus homo. Statim, ut uidit filiam meam habentem manum
aridam, orauit ad Dominum suum; statim sanata est». Venerunt
omnes ad eum, et audientes eum baptizati sunt ab eo numero octuaginta.
Adiuit mater eius querens eum, et inuenit eum et dixit:
«Fili dulcissime, quare me deseris? Et ego et parentes tui
|
|