Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 650


divina opera adducerentur, et sic ab ipso omnis perfectio esse ostenderetur.
Unde dicit Augustinus, quod si aliquid imperfectum
Deus fecisse dicatur, quod postmodum ipse perficeret, nihil reprehensionis
habet ista sententia.
Ad secundum dicendum, quod in lucis productione intelligitur proprietas luciditatis
et diaphaneitatis, quae ad lucis genus reducitur, omnibus corporibus lucidis
et diaphanis collata fuisse; sed tamen, secundum Dionysium,
sol est principium et fons luminis, illuminans superiora et inferiora corpora; et
ideo per lucem illam ipse intelligit lumen solis tunc informe; et Magister etiam
dicit in littera, quod ex ea formatum est corpus solis.
Ad tertium dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Damascenus enim dicit,
quod in illo die fiebat dies et nox per contractionem luminis
et emissionem; sicut etiam suos radios sol retraxit in terra Aegypti, cum alibi
lux esset, ut dicitur Exod. 10: et similiter in passione Domini, quando tenebrae
factae sunt super terram, ut habetur Matth. 27. Sed hoc non potest esse: quia
illuminare est actio a corpore lucente proveniens secundum necessitatem naturae;
et ideo oportet quod semper illuminet corpora sibi directe opposita; nisi
forte poneretur habere aliqua coopercula, sicut sunt palpebrae oculorum, quibus
se tegeret: quod est ridiculum dicere: aut nisi ponatur hoc virtute divina
fieri, et quasi miraculose; et hoc non convenit ponere in prima institutione
naturae, ut Augustinus dicit. Et praeterea exemplum de
passione Christi non est conveniens: quia obscuritas illa non fuit facta per contractionem
radiorum solis, sed per interpositionem corporis lunaris, ut
Dionysius in epistola 7 ad Polycarpum dicit, sicut etiam fit in eclypsi solis,
quamvis tunc tempus non esset eclypsis; unde miraculosa fuit.
Et ideo alii dicunt, ut in littera dicitur, quod dies et nox fiebant per motum circularem
illius lucis, quo accedebat et recedebat. Nec est inconveniens substantias
sphaerarum, quae lucem revolverent, a principio creationis fuisse, quibus
postmodum aliquae virtutes collatae sunt in operibus distinctionis et ornatus.
Aut si substantiae sphaerarum non erant suis figuris determinatae, ipsum corpus
lucidum naturaliter circulariter movebatur, cum esset de natura quintae
essentiae; et ita suo motu circulum describebat, sicut lapis suo motu lineam
rectam facit rectius etiam quam ars.

Torna all'inizio