18. LANFR.  Incontaminatos esse in negotio . In quo  
vindicandum praecepit in eum qui uxorem patris  
accepit. 
19. AMBROS.  Igitur etsi scripsi vobis . Ostendit magis  
scripsisse propter Ecclesiam: quia in uno male  
agente, multi confunduntur; et in uno contumeliam  
patiente, multi indignantur. Emendando ergo injustos, 
et pollutos sanctificando, et Ecclesias reconciliando,  
totius populi sollicitudinem in se habere  
demonstrat. 
20. LANFR.  Ideo consolati . Et propter adventum  
Titi, et propter bonum studium vestrum. 
21.  Apud illum de vobis . Apud Titum gloriatus  
est Apostolus de Corinthiis, dicens eos benignos  
esse. 
22.  Omnia de vobis , id est, sicut vera locuti sumus 
vobis de aliis, ita vera locuti sumus Tito de vobis. 
CAP. VIII.—1. AMBROS.  Altissima paupertas .  
Cum tenues essent facultatum substantia, animus  
dives inventus est, ita ut cum lacrymis offerrent, et  
sic cogerent accipi a se, quod accipiendum non videbatur:
  |  
  |