Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 174


sequitur ordinem rationis, et tunc potest esse inordinata,
et imitanda. Si enim ira rationem praecedat, dupliciter
est cavenda. Primo, quia non perfecte rationem
audit. Secundo, quia eam obnubilat. Ira enim rationem
praecedens secundum Philosoph. 7. Ethicor. assimilatur canibus,
vel assimilatur servis velocibus. Servi enim veloces
statim cum audiunt verbum Domini, antequam plene
percipiant praeceptum eius, currunt, ut exequantur mandatum
ipsius. quare contingit eos deficere, quia non perfecte
perceperunt quomodo exequendum sit mandatum
illud. sic etiam et canes statim cum audiunt sonitum venientis,
latrant, non distinguentes, an veniens sit amicus,
vel inimicus. Sic et ira facit: statim enim cum ratio dicit
vindictam esse fiendam, statim vult currere, ut vindictam
exequatur, non expectans super hoc iudicium rationis,
qualiter vindicta illa fieri debeat. Est igitu cavenda ira
inordinata, quia non perfecte ratione audit. Secundo cavenda
est: quia rationem obnubilat. Nam corpore non
existente indebito temperamento, impedimur ab usu rationis.
quare cum per iram accendatur sanguis circa cor,
corpus redditur intemperatum, ut non possumus debite
ratione uti. Ratio enim, vel intellectus licet non sit virtus
corporalis, utitur tamen in suo actu corporalibus organis.
propter quod corpore existente indisposito, non potest libere
uti actu suo. quare si in quolibet homine cavendum
est habere rationem obnubilatam, et non plene rationi
obedire: cavenda a quolibet est ira inordinata. magis tamen
cavenda est a regibus, et principibus, quia eos maxime
decet sequi imperium rationis. Cavenda est ergo ira
inordinata, et rationem praecedens. Sed si sequatur imperium
rationis, potest esse ordinata, et imitanda. Nam cum
ira est rationis organum, et agit secundum imperium rationis,
virilius exequimur opera virtuosa. Unde 3. Ethic.
approbatur dictum hominis dicentis virtutem immittere
furori. tunc enim virtus furori, vel irae immittitur modo

Torna all'inizio