Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 402


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod sicut in locutionibus metaphoricis non est falsitas,
eo quod non proferuntur ad significandum res quibus nomina sunt imposita,
sed magis illa in quibus dictarum rerum similitudines inveniuntur; ita
etiam in apparitionibus Angelorum non est fictio, quia figurae illae non ostenduntur
ad significandum esse naturale illius rei, sed proprietates Angeli.
Ad secundum dicendum, quod quamvis verae proprietates hominis non sint nisi
in corpore naturali, tamen similitudines illarum proprietatum in aliis esse possunt;
et tales similitudines sufficiunt ad finem apparitionis.
Ad tertium dicendum, quod secundum Dionysium, in eadem
figura quandoque ostenditur superior et inferior Angelus; quia una res habet
diversas proprietates, per quarum quasdam potest superiores repraesentare, et
per alias inferiores. Praeter ea eaedem etiam proprietates sunt superiorum et
inferiorum, quamvis diversimode, secundum Dionysium.
Ad quartum dicendum, quod aer aliquo modo inspissatus, potest figurari, et ab
alio aere distingui.
Ad quintum dicendum, quod est aliquo modo terrestre, inquantum habet terrae
proprietatem per condensationem; sed illa densitas subito dissolvitur remotis
causis densitatis.
Ad sextum dicendum, quod cum non assumant corpora nisi propter nos, non est
probabile quod corpora assumpta in caelum empyreum deferant, neque eis
utantur, nisi quatenus oportet ad operationes quas circa nos exercent.
Ad septimum dicendum, quod in corporibus assumptis a bonis Angelis apparent
proprietates ignis, praecipue quantum ad splendorem, sicut et proprietates
hominis; non tamen oportet quod huiusmodi corpora materialiter de igne
assumantur.
Ad octavum dicendum, quod cum corpus caeli sit incorruptibile, non potest
dividi nisi secundum imaginationem; nec etiam recipit peregrinas impressiones,
unde ex eo non potest corpus Angeli formari.
ARTICULUS 4
Utrum Angeli possint comedere in corporibus assumptis.
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Angeli in corporibus assumptis comedere possint.Legitur enim
Gen. Cap. 18, quod Abraham Angelis sibi apparentibus cibos apposuerit. Sed
ipse cognovit eos esse Angelos, quod ipsa collocutio cum eis habita ostendit.
Ergo videtur quod comedere possint.

Torna all'inizio