Heredium praedium parvulum.
Hecate Diana eadem putabatur et Luna et Proserpina.
Helus et helusa antiqui dicebant, quod nunc holus et holera.
Herem Marteam antiqui accepta hereditate colebant, quae
a nomine appellabatur heredum, et esse una ex Martis comitibus
putabatur.
Heus adverbium vocandi a Graeco aus venit.
Hemona humana, et heminem hominem dicebant.
Hariuga dicebatur hostia, cuius adhaerentia inspiciebantur
exta.
Hebes retunsi acuminis.
Helucus ab hiatu et oscitatione dictus.
Hemina ex Graeco +xestosimi+; quod est dimidia pars sextarii.
Heliconides Musae a monte Helicone vocatae.
Hedera dicta, quod haereat, sive quod edita petat, vel quia
id, cui adhaeserit, edat. Quae in tutela Liberi putabatur
esse, quia, ut ille iuvenis semper, ita haec viret; vel quia
ita omnia, sicut ille mentes hominum, inligat.
Herbilis anser herba pastus, qui gracilior est, quam frumento
altus.
Hercules astrologus dictus, quod eo die se flammis iniecit,
quo futura erat obscuratio solis.
Hernici dicti a saxis, quae Marsi herna dicunt.
Histriones dicti, quod primum ex Histria venerint.
Hercius Iuppiter intra conseptum domus cuiusque colebatur,
quem etiam deum penetralem appellabant.
Hippagines naves, quibus equi vehuntur, quas Graeci ippagogous
dicunt.
Hirtipili durorum pilorum homines.
|
|