1049.
In tempore huius Abbitis, anno videlicet
ab Incarnatiore Domini nostri Jesu Christi
millesimo quadragesimo nono. Quo etiam
anno Domnus Leo Papa ordinatus est, Indictione
secunda currente: Domno quoque
Henrico Augusto imperante, quidam vir erat
in Comitatu Pinnensi possessionibus opulentus
et divitiis floridus et potens, nomine Ottebertus,
cognomine Fratellus, quondam Otteberti
filius, qui compunctus gratia Spiritus Sancti
pro remedio animae suae, et desiderio coelestis
regni, dedit Monasterio Sancti Clementis legitima
largitione: primo quoddam Castellum suum
vocatum Ripa de Prata, cum Ecclesia Sancti Sylvestri
ibidem aedificata, et cum casis et aedificiis,
et omnibus rebus et pertinentiis atque
subjacentiis suis: et cum terra possessionis modiorum
trecentorum per loca et vocabula,
quae in chartula reperiuntur. Dedit in eodem
Comitatu et aliud quoddam Castellum, vocabulo
de Sancto Mauro, cum eadem Ecclesia
Sancti Mauri cum universis rebus, aedificiis, et tenementis,
ac pertinentiis suis, et portu maris,
et piscatione sua, et cum possessione terrarum
modiorum mille. Fecit etiam de ipsis scripta,
quae servantur in archiviis publicis ipsius Abbatiae.
Fecit etiam inde solemnem investituram
cum Adelasa conjuge sua.
Matrona quaedam, Teodorada nomine, dives
et honesta mulier, quondam viri clarissimi Luponis
filia, coniux cujusdam illustris viri, nomine
Johannis, filii quondam Transarici, eo
tempore sere ad mortem aegrotabat, quae a
praedicio viro suo consilium et licentiam accipiens
condidit testamentum, in quo divinitus
compuncta pro mercede animae suae, et pro
suorum, et genitoris, ac viri sui peccaminum
redemptione, concessit et tradidit in Monasterio
Beati Clementis de re sui juris, suaeque proprietatis,
videlicet terram, in pertinentia de
Castello, nomine Moscuso, loco nomine Talliano,
modiorurn ducentorum, et Ecclesiam
ibidem in honore Sanctae Justae aedificatam c
um universis rebus et pertinentiis suis.
In Aprutio quoque quidam vir dives, nomine
Treseio, filius quondam Rammaldi pro
animae suae salvatione donavit et tradidit, nec
non per chartulam confirmavit quasdam res
proprietatis suae Monasterio Beati Clementis: videlicet
Castellum de Valeriano, cum Ecclesia
in honore Sancti Juvenalis ibidem constructa, et
cum omnibus aedificis, rebus, et pertinentiis
suis, et cum possessionibus per loca et vocabula
in eodem Valeriano, et in Occiano, Pastenis,
Casaria, Waldo, Moniano, Fabricia,
terra nempe modiorum sexcentorum, sicut
ejusdem donationis charta declarat.
In eo tempore, quo Normanni devastaverunt
Apuliam, et non sua fortitudine sed vitio
gentis subdiderunt sibi terram illam, Papa Leo
nonus cum Romano exercitu contra eos exivit
ad pugnam, et in ipso conflictu inferior amisit
gentis suae partem non minimam. Tunc ad cum
perrexit Abbas Dominicus et impetravit
ab eo privilegium contra Episcopos, Archiepiscopos,
Comites, Barones, et contra omnes,
qui in Monasterio Sancti Clementis aliquid juris,
dominationis, potestatis, vel in Ecclesiis
ad eundem locum pertinentibus vellent habere,
nisi ab iniqua petitione, et voluntate cessarent,
quod excomunicarentur, et a liminibus
Sanctorum segregarentur, benefactores a Deo
|
|