Imperativus autem ideo secundum tenuit locum in declinatione
verborum, quia non indiget auxilio alterius partis ad plenam significationem,
licet per tempora et personas naturaliter deficiat; caret enim
prima persona et praeterito tempore. Solemus autem non solum imperantes,
sed etiam orantes saepissime illo uti, ut est: Libera me de
sanguinibus.
Optativus vero quamvis temporibus et personis perfectior esse videatur
imperativo, merito tamen post eum ponitur, quia eget adverbio
optandi, ut plenum significet sensum. Iure etiam praecedit imperativus
optativum, <quoniam> qui optat inferior esse videtur
imperante.
Quarto loco ponitur subiunctivus, et merito, quoniam eget adverbio
vel coniunctione vel subiungit <sibi alterum verbum> aut subiungitur
alteri verbo.
Infinitivus ultimus est, quia nec personas diffinit nec numerum.
Post infinitivum autem sequitur verbum impersonale, quod ideo
impersonale dicitur, quia certam personam non diffinit.
Quaestio itaque oritur: cum infinitivus dicitur, quia non diffinit
numerum certum vel personam, inpersonalis autem similiter, quare
non unus modus dicitur vel sub una litteratura compreenditur? An forte
differunt inter se aliquid? Differunt utique quattuor modis: uno modo,
quia impersonalis a tertia persona indicativi nascatur, infinitivus
vero a[d] secunda; alio modo, quoniam impersonalis non venit nisi a
duobus verbis, activo videlicet et neutro, ut quibusdam placet, infinitivus
|
|