Salimbene de Adam: Cronica

Pag 116


Cor. VI: Omnia michi licent, sed non omnia expediunt. Et infra IX:
Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi
sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas? Aut ego solus et
Barnabas non habemus potestatem hoc operandi?

Quod ducere mulieres secum apud Hebreos inhonestum non erat, sed apud
Grecos inhonestum fuisset, et ideo Apostolus eas non duxit.

Hoc ideo dicit Apostolus, quia apud Hebreos non erat malum
exemplum si apostoli et discipuli Christi, qui predicabant, ducebant
secum mulieres devotas que eis ministrabant de facultatibus
suis; quod etiam Dominus fecit, ut habetur Luc. VIII et Mat.
XXVII: Erant autem ibi mulieres multe a longe, que secute fuerant
Iesum a Galilea ministrantes ei
et cet. Apud Grecos vero
malum fuisset exemplum, si apostoli et alii qui predicabant mulieres
secum duxissent. Et ideo dimittebant ne ducerent, quamvis
hoc possent. Ideo dicit prima ad Cor. X: Omnia licent, sed non
omnia edificant
. Hinc beatus Franciscus dixit: «Bonum est
multa dimittere, ne ledatur opinio», id est ne ledatur bona fama.
Sed quidam de fama bona non curant; que est stultitia maxima,
cum Sapiens dicat, Prover. XXII: Melius est nomen bonum quam
divitie multe: super argentum enim et aurum gratia bona
. Item
Eccle. VII: Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et
dies mortis die nativitatis
. Ideo dicit Ecclesiasticus XLI: Curam
habe de bono nomine; hoc enim magis permanebit tibi quam mille
thesauri magni et pretiosi
. Item Apostolus dicit, prima ad Cor.
VIII: Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnes in
eternum, ne fratrem meum scandalizem
.
De tribus archiepiscopis Ravennatibus.
Huius itaque fratris Detesalve multa opera novi, sicut et
comitis Guidonis, de quo multi multa referre consueverunt; que,
quia magis sunt trufatoria quam edificatoria, ideo non scribuntur

Torna all'inizio