Ad secundum dicendum, quod ex hoc ipso quod aliquis homo ex alio nascitur,
habet ius in hereditate paterna; unde non est extraneus, ut adoptari possit. Sed
non ex hoc quod aliquis habet esse a Deo, competit sibi ius in hereditate caelesti;
et ideo potest qui habet esse a Deo per creationem, ab eo per gratiam in filium
adoptari.
Ad tertium dicendum, quod accidit adoptioni quae est apud nos, ut per eam
dividatur hereditas, inquantum a multis simul tota haberi non potest. Sed hereditas
caelestis tota simul habetur a patre adoptante, et ab omnibus filiis adoptatis;
unde non est ibi divisio nec successio.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod adoptare convenit toti Trinitati:
quia una est operatio totius Trinitatis, sicut et una essentia; sed tamen potest
appropriari Patri, inquantum habet similitudinem cum proprio eius.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis sit solius Patris generare Filium qui
sit Deus, tamen totius Trinitatis est producere filios per creationem; et ideo est
etiam totius Trinitatis per gratiam filios adoptare.
Ad secundum dicendum, quod ex adoptione quae est per gratiam, efficimur fratres
Christi, inquantum per hoc efficimur Filii Dei Patris; non autem inquantum
efficimur filii Christi, vel Spiritus Sancti.
Ad tertium dicendum, quod filiatio est relatio eius quod est a principio; paternitas
autem est relatio principii. Tota autem Trinitas est principium creaturae.
Unde magis potest trahi nomen paternitatis ad alias personas respectu creaturae,
quam filiationis nomen.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod haec praepositio «per» potest denotare
duplicem causam: scilicet agentem mediam; et sic sumus adoptati a Deo
Patre per Filium, ut appropriate loquamur: quia per eum Deus Pater multos
filios in gloriam adduxit, ut dicitur ad Hebr. 2, secundum quod eum misit in
mundum Salvatorem. Potest etiam notare formalem causam; et hoc dupliciter;
vel inhaerentem, vel exemplarem. Si inhaerentem, sic adoptati sumus per
Spiritum Sanctum, cui appropriatur caritas, secundum quam formaliter meremur.
Ideo dicitur Ephes. 1, 13: «Signati estis Spiritu promissionis Sancto, qui
est pignus hereditatis nostrae». Si vero designat causam exemplarem formalem,
sic sumus adoptati per Filium; unde Rom. 8, 29: «Quos praescivit conformes
fieri imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus».
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|