ignis expellat, aqua perfunditur, et cum ante sit frigida, inde fervescit,
unde ferventia cuncta frigescunt. At si non aqua sed oleum, quod proculdubio
fomes est ignis, adhibetur, nulla eius infusione calor vel minimus
excitatur.
Quid ergo mirum, si omnipotens Deus in magnis magnus ostenditur,
cum et in minimis atque extremis quibusque rebus tam mirabiliter operatur?
Quid enim vilius pelle colubri? Si tamen oleo fervescente decoquitur,
mire per eam dolor aurium mitigatur. Quid inferius cimice? Si sanguisuga
faucibus heserit, fumo eius excepto statim evomitur, urinae quoque
difficultas huius appositione laxatur. Quid adamantem referam, qui non
igne non ferro dividitur, ullaque alia vi nisi duntaxat hircino sanguine non
secatur? Quid est, quod magnetem lapidem mirabilem ferri facit esse
raptorem? Qui tamen, si adamas iuxta ponitur, non modo iam ferrum
nullatenus rapit, sed et si iam rapuerat, ut ei propinquaverit, mox remittit,
tanquam si lapis lapidem timeat, et velut ante conspectum maioris
potentiae proprias vires perdat. Nec latet asbeston Archadiae lapidem
propterea sic vocari, quod accensus semel iam non possit extingui. Pyrites
etiam lapis, qui in Perside reperitur, cur ab igne nomen accaepit, nisi
quia tenentis manum, si vehementius prematur, adurit? In eadem rursus
Perside lapis gignitur, qui seleniten vocatur, cuius candor interior cum
luna crescit, eademque postmodum ad defectum tendente decrescit.
|
|