Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 327


malis accidentibus fiant exempti. Et ait ad eam maritus:
Ex quo (casu) deliberasti consilium omnino illuc ire, caue
ne hoc nostrum secretum alicui reueles. Dicunt enim sapientes,
quod cuiuscunque boni intellectus est laudabilis,
sed caput intellectus est secreti sepultio. Post hoc vero
exurgens, hec iuit ad locum vbi erat auis illa amica sua
et retulit ei secretum mariti sui et quomodo ad illum locum
transferre se intendebant, in quo erant aquarum, piscium
et herbarum affluentia, et quod non esset ibi strepitus animalium
nec timor hominum. Et dixit ei: Si poteris ingeniare
vt venires illuc cum beneplacito mei mariti,
facias; licet enim bonorum multorum ibi sit abundantia,
sine te tamen sunt mihi nulla. Bonum enim quod confert
nobis Deus, vobiscum communicabimus. Volens itaque auis
illa esse in societate illius mulieris ait ad eam: Astringar
ibi esse cum voluntate tui mariti? Nunquit habet ipse auctoritatem
(tui) singularem in loco illo magis quam ego vel
quicunque alius? Nonne locus iste licitus est omnibus? Et
ecce ego vadam illuc et parabo ibi nidum meum, quia
vtilis locus est, vt dixisti, et si veniens maritus tuus voluerit
me inde repellere, resistam ei, cum non sit ei locus
proprius, nec illum possidebit a suis parentibus, nec in
ipso habeat maioris iuris quam ego. Dixit ei mulier: Etiam
ego scio quia verum dicis. Verumtamen elegi te ad locum
illum, vt semper inter nos maneat pax et dilectio, et si venires
absque beneplacito mariti mei, oriretur scandalum
inter nos, cum promisi viro meo nemini illud dicere. Ait
auis: Vere dicis, amice, et in vobis confido bene, sed indica
mihi qualem modum accipiam, vt sit hoc cum consensu
mariti tui. Ait ad eam mulier: Consulo tibi, vade ad eum
quasi ignorans negocium hoc, et dic ei: Scito, carissime,
quod contigit mihi nuper ire per quemdam locum, quem
exploraui esse bonum et vtilem, et nullus est ibi habitans, et

Torna all'inizio