ignem accendunt et aromata ponunt ac faciunt fumum,
ut domino suo odorem emittant transeunti, et multi homines
obviam sibi vadunt.
2. Dum autem semel veniret in Cambalec, et de adventu suo
certitudinaliter diceretur, unus noster Episcopus et aliqui nostri
fratres Minores et ego ivimus sibi obviam bene per duas
dietas. Et dum appropinquaremus ad eum, posuimus crucem
super lignum ita quod publice videri poterat. Ego vero tenebam
in manu turibulum quod mecum detuleram, et incepimus
cantare alta voce dicentes: Veni Creator Spiritus etc.
Et dum sic cantaremus, audivit voces nostras, nosque vocari
fecit et ad eum accedere nos iussit.
3. Cum superius alias dictum fuit quod nullus audet
currui suo appropinquare ad iactum lapidis nisi sit vocatus,
exceptis custodientibus eum, et cum ivissemus ad eum cum
cruce elevata, deposuit statim gallerium suum sive capellum
inextimabilis quasi valoris et fecit reverendam ipsi cruci. Statim
que in turibulum quod habebam incensum reposui et Episcopus
noster de manu mea accepit turibulum et eum
turificavit.
4. Accedentes veroad ipsum dominum semper aliquid
offerendum secum defferunt, observantes illam legem antiquam:
Non apparebis in conspectu meo vacuus. Idcirco portavimus
nobiscum aliqua poma, et ea sibi super unum incisorium
obtulimus. Et ipse duo accepit de istis pomis et de uno
aliquantulum comedit, et sibi inde predictus noster Episcopus
|
|