Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

16


fuit Ianus, qui tempore Moysi venit in Ytaliam et ibi primus omnium
regnavit, quamvis alique ystorie dicere videantur quod
iste Ianus regnaverit tempore Habrae. tandem ad partes
nostras accedens, Ianuensem civitatem construxit, quam de suo
nomine Ianiculam appellavit. istud manifeste ostendit Solinus
in libro De Mirabilibus Mundi, ubi sic dicit: "Quis
ignorat vel dictam vel conditam a Iano Ianiculam, a Saturno Saturniam?".
ecce quia Solinus non tantum hoc aserit,

Torna all'inizio