Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 380


lancea lato ferro, et missile cum acuto,
dextera vero tertium jaculum, quod praemittit
in hostes, ita quod duobus admodum arundinis
vento agitatae crispatis, et dextera ipsa jaculatis
missilibus, pro defensione ac impulsione lancea
sola manet. Licet ergo custodes resistere coeperunt,
eis tamen caesis, qui primi occurrerant
Catalanis, statim ipse Petrus cum electis Almogaveris
personaliter ad domum dicti Henrici recte,
ac si alias in ipsa terra fuisset, quam numquam
viderat, festine procedit ubi dictus Henricus
tutus propter tantam militiam quiescebat.
Post haec clamorosis vocibus divulgato rumore,
quod terram hostes habebant, multi ex Gallicis,
et nudi, et pedes, multi cum equis non sellatis,
nonnulli minus magisve suis amitis et armaturis
assumptis, prout citius aut tardius potuerunt,
hostium intrantium constricti pertransire
tumultus exiverunt a terra. Et in hoc morem
animositatis et audaciae servaverunt, quod sui
memores, nullatenus hostium imminentium terrae
conjuncti sub Seminaria ad mediam leucam
simul omnes in unam se massam milites glomerarunt,
numero forte V.C., deliberantes invasionis
tam subitae moraturi ultima, finemque
videre, ac expectare inibi, donec sol oriens restitueret
eis diem; quamplures tamen ad significandum
principi praedictum nocte illa properare
processerunt. Memoratus autem magister Henricus
cum familia sua praeventus ab hostibus,
dum praeter exigentiam ordinis clericalis, cujus
tunc habitum non gestabat, nititur se tueri, et
armis, quae tunc in illo subito manus provida
potuit apprehendere, molitur in hostes, vitam
ibi sanguine finivit effuso. Domum ergo ejus totam
Catalani rimantur propter indicatum thesaurum,
qui pridie fuerat visus ibi; sed jam erat
principi destinatus; sicque dum ad domus tam
dicti Henrici Catalani sua vota convertunt, et
illuc dirigunt manus armatas, paucos Gallicos
praeter familiam ipsius magistri Henrici jacula
catalana contingunt. Postquam vero lucem mortalibus
restituit alma dies, Catalani, dimissa
Seminaria, castra sua ascendunt; Gallici autem
extra Seminariam glomerati, certi prius quod
abscessissent hostes, ad terram redeunt, nec tamen
equos et exuvias dimissas ultra reperiunt,
quas manus hostiles exportasse feruntur.
Princeps post haec illa die ad visitandum terram
invasam, et qui erant in illa, statim transmittit
decentem suorum militum comitivam,
sed deliberato consilio, quia dubitabat, ne Seminariam
iterum hostes invaderent et occuparent,
et occupatam facerent custodiri, ut addatur afflictis
afflictio, et ultra naufragium in naufragium
feratur, terram praedictam depopulat, et
mandat inhabitari, et sine incolarum habitatione
dimitti, propter quod ipsius terrae habitatores
in extraneum deducti exilium per Calabriam
disperguntur.

Torna all'inizio