Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 361


Romam gravis coangustabat depopulacio. sed cum Carlus filius
Iulitte Rome sceptrum insigne suscepisset, Landberturn ducem et
Guidonem germanum illius Iohanni pape in adiutorium dedit, cum
quibus Neapolim et Capue profectus est. Sergius vero magister
militum, consilio Adelgisi et Lamberti deceptus || noluit se alienare
ab inimicis. qui statim anathematizatus est. unde contigit, ut
apprehensos vigintiquinque neapolites milites decollari faceret. quo
eciam anathemate multatus est Sergius idem, et non post multum
a proprio germano captus, missus est Romam ibique, suffossis
oculis, miserabiliter vitam finivit. ipse autem frater eius Athanasius
in loco illius se ipsum principem constituit. Adelgis vero,
dum castrum Triventensem in obsidem caperet, ad propriam remeans
urbem, a generibus, neapotibus et amicis in via, non longe
ab urbe, interfectus est, anno principatus sui mediante vicesimo
quinto, et in loco eius Gayderis filius Radelgarii constitutus est.
Per idem tempus Athariasius presul Neapolim militum magister
preerat. hic cum Saracenis pacem iniens, ac illos prius intra portus
equoreos et urbis murum collocans, omnem terram Beneventanam,
simulque Romanam, nec non et partem Spolecii diruentes,
cunctaque monasteria et ecclesias, urbes et oppida, vicos, montes et
colles, insulasque depredarunt.
Tunc, eu, pro dolor! profana gens in ulcione peccatorum divino
iudicio debachans, sanctuaria divinis cultibus consecrata, sine aliquo

Torna all'inizio