Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 11


<DE BALNEIS IN UIGILIA
SANCTI THOMAE APOSTOLI INSTITUENDIS>


Uigilia Thomae apostoli si dies dominica non fuerit, radantur fratres et
sic balneentur qui uolunt balneari, ut duobus diebus ante Dominicam
Natiuitatem sint omnes balneati. Si necesse sit ipso apostolicae festiuitatis
die balneari possunt. Ipsa autem balnea hoc ordine disponantur. Praecedente
die debet abbas aut qui ordinem tenet prouidere unum seniorem
religiosum atque prudentem, cui praecipiat curam habere de ipsis; qui
commoneat fratres qua hora ire debeant et uidere quam ordinate ibi se
contineant. Qui senior illuc pergens uideat qualiter sint praeparata et
quales famuli ibi sint deputati, scilicet non infantes nec iuuenes sed
aetate prouectiores. Quod si aliquid incongruum uiderit, indicet camerario
et ille statim emendet reuersusque senior in claustrum commoneat
fratres quot opus esse cognouerit. Sed hoc caueat, ne adolescentes et
nouitii simul eant, sed cum senioribus. Illi uero fratres quos commonuerit
postquam rasi fuerint, accipientes uestimenta quae mutare debent
pergant ad locum in quo balnea praeparantur ibique exuentes uestimenta
sua sic ordinate, ut in dormitorio facere consueuerunt, intrent unusquisque
ubi ei fuit demonstratum et deposito uelo quod ante eos pendet
sedeat cum silentio. Si quid uero ei necessarium fuerit, modeste signo
aliquo petat, famulus uero eleuato uelo deferat illi celeriter quod petit
et statim reuertatur. Postquam satis ablutus fuerit, non delectetur ibi
diutius demorari. Surgens uero calceatus atque uestitus, sicut in dormitorio
consueuit, ablutis manibus reuertatur in claustrum. Adolescentes
qui sunt in custodia cum custodibus suis eant et reuertantur. A Prima
usque ad Completorium omnibus horis possunt ire fratres ad balnea,
set nullus praesumat ire absque licentia fratris, cui hoc commissum est.

Torna all'inizio