Solutio
Respondeo dicendum, quod beata Virgo vere potest dici mater Christi, cum quidquid
sit de necessitate generationis ex parte matris inveniatur in beata Virgine;
maxime secundum opinionem Aristotelis, qui vult quod
formatio et organizatio corporum non fiat per virtutem activam mulieris, sed solum
per virtutem activam viri; et quod semen mulieris non est de necessitate conceptionis,
quia quandoque contingit impraegnari mulierem sine emissione seminis, per
hoc quod sanguinem menstruum ministrat, qui est materia conceptus. Et hoc consonat
ei quod dicit Damascenus, quod ex purissimis sanguinibus
Virginis formatum est corpus Christi non seminaliter, sed virtute divina.
Sed huic verae maternitati derogatur per duos errores. Quorum unus ponit
Christum non veram carnem sed phantasticam assumpsisse, et beatam Virginem
non mulierem sed Angelum fuisse; unde nec vera mater esset. Alius vero ponit
Christum non carnem naturae nostrae assumpsisse, sed caelestem secum portasse;
et secundum hoc beata Virgo non vere mater eius esset, quia quamvis in ea
natus esset, non tamen de ea. Hi autem errores veram humanitatem Christi
negant; unde a fide catholica sunt alieni.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non solum materiam praestitit beata Virgo ad
conceptionem Christi, sed materiam convenientem ad producendum aliquid
simile in specie, et locum convenientem, et nutrimentum conveniens conceptioni
fetus: et hoc sufficit ad rationem matris.
Ad secundum dicendum, quod secundum Philosophum, semen
mulieris non est de necessitate generationis, sed sanguis quem femina ministrat
ad conceptionem: qui quidem in aliis mulieribus separatur per virtutem mulieris
motam a viro; sed in beata Virgine per virtutem Spiritus Sancti. Nec hoc
diminuit rationem matris, quia ista actio est praeambula ad conceptionem.
Ad tertium dicendum, quod pater est principium activum in generatione; et ideo
ad esse patrem non sufficit quod materiam ministret, sicut sufficit ad esse matrem.
Ad quartum dicendum, quod licet Spiritus Sanctus plus fecerit active in conceptione
Christi quam beata Virgo, non tamen potest dici pater: quia non inveniuntur
in eo conditiones quae requiruntur ad conditionem patris, sicut quod ex sua
substantia et similem sibi in specie filium producat, et alia huiusmodi.
Ad quintum dicendum, quod filiatio respicit hypostasim consequentem ad generationem.
Quamvis ergo hypostasis Filii Dei secundum generationem eius aeternam
non sit a Virgine, tamen secundum generationem eius temporalem, ex ea est.
Ad sextum dicendum, quod esse geniti est ab agente; mater autem non est
agens in generatione, sed pater; unde non oportet quod esse filii sit a matre,
sed a patre; et ideo Philosophus dicit,
quod in generatione mater dat corpus, et pater formam a qua est esse.
|
|