Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 187


munitus et pera, ita se mihi exhibuit repentinum, ut, cum nondum unde scriberem cogitassem, de
se me compulerit exordiri. Placeat igitur dominationi vestre salutatio simplex, que, etsi non implet
officium, demonstrat affectum.

VII 108

In ecclesia collata dilecto socio nostro, magistro R., non expectavit vestra paternitas preces nostras,
quin immo etiam recipientis affectum doni anticipavit effectus. Sed, ut audivimus, monachus quidam
otii claustralis impatiens et communis sollicitudinis avidus et donatori detrahit, dum donum
impugnat, et receptorem offendit, dum possessionem perturbat. Et quidem nos ipsos offensa
huiusmodi non preterit, quia, cum fuerimus gratie precedentis participes, non sumus iniurie subsequentis
expertes. Sic igitur circumspectio vestra provideat, ut vestram munificentiam ad iniuriarum
occasionem temeritas presumptoris non pertrahat et premisse liberalitatis titulum subsecute turbationis
patientia non excludat.

VII 109

Licet vexationes creditorum noverim, que vos urgent, et debitorum non ignorem onera, que vos
premunt, pro .. tamen preces porrigimus et mandamus, quatenus super hiis, que pro feudo, quod ab
ecclesia obtinet, deberi dicuntur, possibilitati gratia se conformet, presertim, cum eius devotio mereatur,
ut exactionis temperetur instantia et exacti pretii quantitas restringatur. Alioquin nec gratia
liberalitatis titulo poterit insigniri nec liberalitas susceptione gratie informari, si exactio debitum
extremis finibus prosequatur.

VII 110

Cum ecclesias et personas ecclesiasticas benemeritas celsitudini regie commendamus, non minus
honori regio quam earum utilitati consulere arbitramur. Unde, quanto pro ipsis apud te fiducialius
intercedimus, tanto nos debes efficacius exaudire, cum, dum nobis gratificari videris, nihilominus
interesse proprium prosequaris, laudes tibi exinde incomparabiles apud Deum et homines comparando.
Licet igitur venerabilis frater Colocensis archiepiscopus non credatur alienis intercessionibus
indigere, qui suis obsequiis creditur meruisse, ut pro aliis apud te esse valeat perpetuus intercessor,
tamen, ut promptum caritatis affectum, quem nos et fratres nostri pro sue probitatis meritis gerimus
erga eum, magnificentie regie ostendamus, serenitatem tuam rogamus, monemus et hortamur, quatenus
ob reverentiam apostolice sedis et nostram te sibi exhibens favorabilem et benignum ipsum
honorificentia debita prosequaris; ecclesiam suam, quam sub speciali apostolice sedis et nostra protectione

Torna all'inizio