Salimbene de Adam: Cronica

Pag 162


temporis, qui Lombardi sunt, libenter volunt sibi que gula et
appetitus requirit, et aliis dare nolunt; que maxima rusticitas
reputatur. Ideo dicit Ecclesiasticus 31: Intellige que sunt proximi
tui ex te ipso
. Item Luc. VI: Prout vultis ut faciant vobis homines,
et vos facite illis similiter
. Item Levitici XXV: Time Deum tuum,
ut vivere possit frater tuus apud te
. Item Neemie VIII: Mittite
partes eis qui non preparaverunt sibi
. Item Act. II: Omnes enim
qui credebant erant pariter et habebant omnia communia et dividebant
illa omnibus, prout cuique opus erat
. Sed hodie non fit
ita; immo: Habenti dabitur, et abundabit, Luc. XIX. Unde, cum
in Ordine Cystersiensi quidam novitius, audiente magistro, dixisset:
«Meum est», et reprehensus a magistro suo fuisset:
Nil proprium, procul hec! Vivis communia queque,
respondit novitius:
Sic loquimur, sed non utimur communibus eque.
Ideo dicit Eccli. V: Si est tibi intellectus, responde proximo. Revera
nostris temporibus videtur impleta maledictio illa quam transgressoribus
legis Moyses imprecatur; ait enim, Deutero. XXVIII:
Bos tuus immoletur coram te, et non comedas ex eo. Ideo divina
Scriptura misero guloso, qui partem suam et aliorum comedit,
taliter comminatur, Iob XX: Panis eius in utero illius vertetur in
fel aspidum intrinsecus. Divitias quas devoravit evomet, et de ventre
eius extrahet eas Deus
.
Ab exemplo patris celestis habent prelati quod subditos non
affligant neque contemnant. Deus enim pater, cui potentia attribuitur,
potentes non abicit, cum et ipse sit potens, Iob XXXVI.
Deus enim pusillum et magnum ipse fecit, et equaliter cura est
illi de omnibus
, Sap. VI. Ideo dicit Malachias II: Numquid non
pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos?
Quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans
pactum patrum nostrorum?
Ideo prelato dicit Ecclesiasticus IIII:
Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos et opprimens
subiectos tibi
. Quod quia prelati audire contemnunt, ideo

Torna all'inizio