Item: 'Commotus non es cum mater tibi pedes amplexaretur,
commotus non es'.
(4) Iste color epanalemsis dicitur et quando fit geminatio dictionis
vocatur epiçeusis. At si geminetur oratio, tunc palinodium
appellatur.
30. (1) INTERPRETATIO.
(2) Interpretatio est que non iterat idem verbum sed quod positum
est commutat, eadem significatione retenta, (3) hoc modo:
'R. p. radicitus evertisti, civitatem funditus deiecisti, patrem
neffarie verberasti, parenti manus impie intulisti'.
(4) Et est hec exornatio utilis quia prior sententia renovatur interpretatione verborum. (5) Et dicitur iste color poliptoton.
31. (1) CON MUTATIO.
(2) Commutatio est cum due sententie inter se discrepantes
ex traiectione ita efferuntur ut a priori posterior, priori contraria,
oriatur, (3) hoc modo: 'Esse oportet ut vivas, non vivere ut
edas'. (4) Item: 'Ea re poemata non facio, quia cuiusmodi volo
non possum, cuiusmodi possum nolo'. Item: 'Que de illo dicuntur
dici non possunt, que dici possunt utique non dicuntur'.
(5) Commoda est hec exornatio, quia contrarie sententie
|
|