Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 119b


<Ad 1-1-3 > Ad aliud dicendum, quod
hec constructio asinus rationalis , et homo
irrationalis
, incongrua est, idest impropria.
Quantum tamen est de modis significandi
congrua est simpliciter, sed tamen
impropria est propter modorum discrepantiam
intelligendi, et est ibi acirologia,
sermo inconsuetus et improprius. Et
nota quod hec est impropria asinus rationalis ,
hec autem est propria asinus est rationalis ,
sed tamen falsa, quia oppositi
modi intelligendi magis repugnant in uno
extremo quam in diversis extremis. Glosetur
ergo auctoritas P.H., hec est incongrua
asinus rationalis idest impropria.
<Ad 1-1-4> Ad ultimum dicendum,
quod verum est, quod si modi significandi
sint causa veritatis et falsitatis, significata
erunt causa congruitatis et incongruitatis.
Et eodem modo, si ita est
quod modi significandi non sunt causa
veritatis et falsitatis nisi occasionaliter
(unde falsitas istius constructionis homo
est albedo
causatur a disconvenientia predicati
cum subiecto, et illa disconvenientia
causatur ex eo quod res que significatur
sub abstractione ponitur pro eadem re

Torna all'inizio