Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 62


possim dicere: «Quo ibo a spiritu tuo et quo a tua fugiam
facie?», nisi forte putamus patientius hee esse laturum
summum sacerdotem, quam ceteri facerent.
2 Nihil minus, siquidem Paulo, quod bona se conscientia
conversatum esse diceret, Ananias, princeps
sacerdotum, coram tribuno, qui iudex sedebat, iussit
os verberari, et Phasur, eadem preditus dignitate, Ieremiam
ob loquendi libertatem coniecit in carcerem.
Sed illum tribunus ac preses, hunc rex adversus iniuriam
pontificis tutari et potuit et voluit, me vero quis
tribunus, quis preses, quis rex e manibus summi sacerdotis,
si me rapuerit ille, etiam ut velit, eripere poterit?
 
Verum non est causa, cur me duplex hic periculi terror
conturbet arceatque a proposito. Nam neque contra
ius fasque summo pontifici licet aut ligare quempiam
aut solvere, et in defendenda veritate atque iustitia
profundere animam summe virtutis, summe laudis,
summi premii est. An vero multi ob terrestrem patriam
defendendam mortis adiere discrimen: ego ob
celestem patriam assequendam (assequuntur autem
eam, qui Deo placent, non qui hominibus) mortis discrimine
deterrebor? Facessat igitur trepidatio, procul
abeant metus, timores excidant. Forti animo, magna
fiducia, bona spe defendenda est causa veritatis, causa
iustitie, causa Dei. Neque enim is verus est habendus
orator, qui bene scit dicere, nisi et dicere audeat. Audeamus

Torna all'inizio