Mendacium ergo utrumque istorum complectitur: quia quantum est de se, inordinatum
est. Et quia inordinatio in significando non potest esse nisi ex falsitate
significationis, ideo in mendacio «falsa significatio» includitur. Falsa autem
significatio ad rationem peccati in moralibus non sufficit, cum non sit in potestate
hominis verum significare, sicut nec verum scire. Unde oportet quod sit
talis falsa significatio in mendacio, qua quis volens a recto deviet. Hoc autem
non est, nisi quando sciens falsum loquitur, quia ignorans non voluntarius est.
Ex hoc autem ipso quod aliquis scienter falsum loquitur, falsitatem intendit
significare; et ideo completivum in definitione mendacii ponitur intentio fallendi,
sed quasi materiale falsa vocis significatio.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod mentiri et mendacium in hoc differunt, quia
mendacium nominat aliquid quod secundum se est de genere malorum per
abstractionem suam; mentiri autem ratione suae concretionis importat obliquitatem,
sive peccatum ex parte dicentis. Unde aliquis dicendo illud quod secundum
se a vero non deviat, si secundum suam opinionem deviet, mentitur; non
autem quod dicit, est mendacium.
Ad secundum dicendum, quod vox homini principaliter data est ad significandum.
Unde omne signum quo quis aliquid significat, nomine vocis intelligitur,
et eo mendacium perfici potest, sicut patet in signis et nutibus monachorum;
sicut et omnes alii sensus sortiuntur nomen visus, qui est principalior inter eos.
Ad tertium dicendum, quod finis est duplex. Unus qui est proprius alicui virtuti
vel vitio, et commensuratur obiecto eius; et huiusmodi finis intentio ad speciem
virtutis vel vitii pertinet sicut et voluntas obiecti: aequaliter enim est essentiale
fortitudini velle sustinere difficilia, et intendere bonum, quod est secundum habitum.
Alius est finis communis, sicut felicitas respectu omnium virtutum; et intentio
huiusmodi finis non specificat virtutem. Intentio autem quae in definitione
mendacii ponitur, est finis proprii, et obiecto proportionati. Sicut enim verax
vera loquitur amore veri, ita mendax falsum loquitur falsitatem intendens.
Ad quartum dicendum, quod ex hoc ipso quod factum quod est de genere bonorum,
fit perversa intentione alicui vitio appropriata, ad speciem illius vitii
trahitur, sicut qui vadit ad ecclesiam ut furetur: unde et vera vocis significatio,
quando intentione fallendi fit, ad speciem mendacii trahitur.
Ad ultimum dicendum, quod intentio fallendi potest intelligi dupliciter. Uno
modo respectu fallaciae prout est in ipso fallente tantum; alio modo prout est in
fallente et in eo qui fallitur. Quicumque enim falsum loquitur, quantum est in se,
fallit, quamvis non semper aliquis per eius verbum fallatur. Quicumque ergo
sciens, falsum loquitur, fallaciam intendit secundum quod est in fallente. Unde
ista intentio fallendi communis est omni mendacio. Sed intentio qua aliquis
intendit fallaciam non solum ut ipse fallat, sed ut alii fallantur, non est in mendacio
iocoso: unde minimum habet de ratione mendacii.
|
|