: Translatio et Miracula sanctorum Senesii et Theopontii

989


detenta veneratione deportarentur sanctissima, ut per eorum patrocinia salvarentur et
liberarentur ab omni clade et miseria, quorum vocibus atque precibus ordinante Dei
providentia pater monasterii una cum omnium fratrum congregatione pietate solita annuit.
Unde factum est, ut Ticinensium populus repentina morte percussus, orationibus et
ieiuniis intentus, hoc quoque auditu bene confisus pro istorum sanctorum misericordia
ad Nonantulanum oppidum venire studuit, consilium, auxilium misericordiamque postulans,
ut martyrum corpora pro eorum miseria suam deportarentur ad patriam.
6. Facto igitur triduano ieiunio cum omni orationis instantia, duodecim electis venerabilibus
fratribus vita et moribus Deo dignis simul cum infinita multitudine populorum
Nonantulanensium atque Mutinensium cantantibus et psallentibus, cum magno venerationis
studio corpora sanctorum plurimis sequentibus signis deferre ceperunt. Quorum adventum
omnes urbes, videlicet Regium, Parma, Placentia, atque oppida audientes, tam
viri quam feminae obviam illis benedicentes et laudantes Deum currere festinabant et
cum illis digna veneratione urbem Papiam adibant. A qua quanto gaudio quantisque
laudibus atque decoribus fuerint suscepta, nullius valet promere lingua. Aderat autem
ibi Adhelegida regina gloriosissima, quae eos multis honoribus suisque donis ditavit.
Ex quibus duo coopertoria, unum auro intextum, alterum vero mirifice operatum, usque
hodie in sancti Silvestri coenobio manent in testimonio. Urbe vero Papia a predicta
mortis clade eorum piis patrociniis liberata eademque regina nobilissima ad honorandum
et venerandum illos admodum confortata, multis acceptis donis multisque similiter sequentibus
signis ad propria sunt relata.
7. Alio quoque tempore, sicut narrantibus fratribus, qui aderant, didici, quidam
presbiter Teuzo nomine, Nonantulanus genere, inmani cruciabatur infirmitate. Erat enim
eius guttur ultra modum tumidum, lingua quoque eius fere tribus digitis pendere extra
labia videbatur. Nec comedere nec bibere neque os valebat miser claudere. Die itaque
sollempni istorum beatorum martyrum, prout potuit, ad aecclesiam, ubi eorum sanctissima
venerabantur corpora, a suis deductus est. Quam dum ingressus fuisset et ad eorum
sarcofagum appropiasset, prostratus in terra, gemens et dolens lacrimasque fundens suppliciter
divinam orabat misericordiam. Facto autem matutinali officio duobusque fratribus
"Benedicamus Domino" cantantibus sanus ille et alacer factus divinoque numine adiutus
citius dicto surrexit et alta voce audientibus cunctis Deo gratias respondit. Sic itaque,
dum vixit, Deo et his sanctis fidelius servire studuit.
8. Aliud quoque miraculum, ut quidam, qui interfuit, venerabilis monachus Augustinus
nomine nobis narravit, pro eorum dignis meritis altissimi nostri creatoris magnificentia
patefacere dignata est. Aderat enim aeris inaequalitas, unde diuturna erat terrae
siccitas, quae spem vivendi populis abstulerat. Pro qua venerabilis monachus Otericus
nomine, tunc temporis Nonantulae prepositus, cunctis clamantibus et deprecantibus populis
una cum fratrum consilio digne peracta oratione et triduano ieiunio beatissimorum martyrum
corpora cantando et psallendo ab aecclesia sancti Silvestri accipi constituit et in
circuitu Nonantulanae patriae deferri cum letaniis precepit; quod et factum est. Ut autem
portari ceperunt, fere in medio itinere, antequam ad predestinatum locum devecta fuissent,
tanto eos pondere Altissimi virtus defixit, ut a nullo fere unius horae spatio moveri
potuissent. Tunc meror et magnus luctus omnium exoritur; merentium quippe et
flentium una vox efficitur: "O stelliferi conditor orbis, qui perpetuo es nixus solio, miserere
nobis istorum patrocinio". Predictus autem prepositus, vir virtutibus per omnia preditus,

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45
Torna all'inizio