Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 20


dormiens, decet Regiam maiestatem tales delectationes
immoderatas fugere, ne contemptabilis videayur. Tertio
decet principem talia detestari, ne principari efficiatur
indignus, nam nullus eligit Iuvenes in Duces, eo quod non
constet eos esse Prudentes, indignum est enim Puerum principari.
Sed (ut dicitur I. Ethic.) differt autem nihil iuvenis
secundum aetatem, aut secundum morem. Sequens
enim delectationes sensibiles, dato quod sit Senex tempore,
quia est Puer moribus, indignus est principari. Est ergo
diligenter notandum, quod sicut non differt esse Puerum
aetate, et moribus: sic non refert esse Senem moribus
et aetate, propter quod sicut si sit Senex tempore, et Puer
moribus, indigne principatur: sic si sit Puer aetate, et Senex
moribus, dignus est principari. non enim ait Prilosophus
quod nemo eligat Iuvenes in Duces, eo quod constet
ipsos non esse prudentes, sed eo quod constet eos
esse prudentes: quare si constat eos habere mores seniles,
et vigere Prudentia, digni sunt principari. Sit ergo conclusio
capituli, quod, ne princeps deprimatur, et ne contemnatur,
et ne indugnus sit principari, debet immoderatas
voluptates despicere.
Quod non decet regiam maiestatem, suam
felicitatem ponere in divitiis.
Cap. VII.

Philosophus 1. Politicor. distinguit duo genera divitiarum
nam secundum ipsum quaedam sunt divitiae naturales,
quaedam sunt artificiales. Divitiae naturales,
quaedam sunt artificiales. Divitiae naturales dicuntur esse,
quae naturaliter ex rebus naturabilibus producuntur, cuiusmodi
sunt quae accipiuntur ex agris, vel ex arboribus,
ut frumenta, et vina, vel etiam ex animalibus, et universaliter
quaecunque immediate ad victum, et vestitum deserviunt

Torna all'inizio