Guido Faba: Ars dictaminis

351


aliquam trahi possum: ut cum dico «mitto ad vos
latorem presentium nomine Benedictum»; nam posset dici
«Benedictum» tantum. Hoc tamen fallit, quando signum particulare
cum aliquo appellativo precedit proprium nomen, ut
«quidam homo nomine Martinus»; nam male diceretur
«quidam homo Martinus», propter repugnantiam substantivorum.
Item nota quod, quando in una clausula fit mentio
de aliqua re precedentis clausule, debet dici «memorata res»
vel «predicta, pretaxata» vel «prefata, supradicta, prelibata,
sepe dicta, nominata» vel «ante dicta» Si autem
fiat mentio de re eiusdem clausule, non ponas talia nomina,
sed recurre ad relativum, dicens «de ipsa re» vel «pro re
ipsa» vel «de re illa» vel «de re eadem».
LXXXXVI.
De regulis occurrentibus in dictamine.
Item nota quod isti duo genitivi «harum» et «presentium»
sunt talis nature, quod senper comprehendunt in se istud substantivum
«liiterarum», nec debet poni, immo causa ornatus
taceri, quod non contingit in aliis casibus eiusdem condeclinii.
Item nota quod non debet aliquis calumniari locutionem illam.
quam usus et consuetudo probavit. Item nota quod si çeuma
in oratione veniat, adiectiva dictio cuius gratia fit çeuma,
sive sit nomen sive sit verbum, concordari debet cum proximiori,
ut «Socrates et Berta est alba - E. et Plato currit».
Item nota quod si occurrant in oratione conceptio, masculinum
concipit femininum ut «vir et mulier sunt albi»; et
neutrum concipit illa duo, ut «mancipium, vir et mulier sunt
alba». Tamen neutrum non concipitur a masculino, unde
male dicitur «vir et mancipium sunt albi»; nec femininum
concipit neutrum, unde male dicitur «mulier et mancipium
sunt alba».

Torna all'inizio