eadem terris, et silvis, et montibus, et vallibus, seu castello, cum 
viis suis intrandi et exeundi, ab omnibus hominibus amodo et 
usque ad nominatum constitutum, et quando inde exire volueritis, 
liceat vos et vestris heredibus exinde versare ipse case vestre, et 
tollere inde ipsa lignamina et alia omnia causa vestra, et de commenditis, 
que ibi habueritis, et pergeret cum ipsos omnia securiter 
ubi volueritis, absque omni contrarietate de parte nostri monasterii, 
eiusque abbatibus, et custodibus: tantum facia[n]t nos ipsos 
scire ante unum annum. et da completi nominati [.....] anni, si 
illi voluerint et convenerint, liceat eis vel eorum heredibus ibidem 
habitare, et eadem terris tenere in supradicta racione in antea usque 
ad alios viginti novem anni expleti, eo quod sic convenit nobis. 
si vero ipsis qui supra, rei eorum heredibus non fecerint et non 
compleverint nobis, et ad pars predicti nostri monasteri, ea omnia 
per ipsum ordinem, qualiter superius legitur, centum bizanteos solidos 
pena se nobis im parte nostri monasterii componere obligaverunt, 
et omnia nobis percompleat per meam guadiam, et se ipsis 
mediatoribus ad pignerandum obligaverunt nobis ipsis qui supra 
mediatoribus, et suis heredibus, si necesse est per nominative bovi, 
et bacce, et porci sui, et scirpa intro casis, et alia causa sua, 
usque ad legem. Scripsi ego Iohannes notarius et interfui. † Ego 
qui supra Friderisius. † Ego Maio. † Ego Sico. 
POSSESSIONES quoque plurimas acquisivit per diversa loca venerabilis 
abbas Roffridus, sicut hic continetur.
  |  
  |