Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 468


bene XL milliaria circuunt ipsi. ln ista etiam civitate
sunt bene trecenti et sexaginta pontes lapidis pulcriores quam
totus mundus habeat. In hac civitate fuit prima sedes Regis
Mançi in qua ipse morari solebat. Hec bene habitatur a gente,
et in ea est ita magnum navigium, quod mirabile valde est.
Ipsa bene sita est, omniumque bonorum copiam habet
magnam.
2. Ab hac civitate recedens, veni ad quoddam flumen magnum
quod vocatur Dotalay. Et est maius flumen quod sit
in mundo. Nam ubi strictius est, bene est latum milliaribus
septem. Hoc flumen per mediam terram pigmeorum, id est
biduinorum transit, quorum civitas vocatur Tachara, que
de maioribus et pulcrioribus civitatibus est que sint in mundo.
Hii piginei sunt magni tribus spannis, qui faciunt maiora opera
gotomim, id est bombicis quam aliqui homines qui sint in
mundo. Homines autem magni qui ibi sunt, filios generant qui
plus quam pro dimidietate similes illis pigmeis sunt, qui
sunt ita parvi. Ideoque tot istorum parvorum ibi generantur
et nascuntur, quod sine numero quasi sunt. Hii pigmei famosi

Torna all'inizio