Laude in carcerem permansissent, ipsos omnes a Laude Papiam 
transducere faciens, ibi eos item in carcerem ponere precepit. 
Imperator namque ad Creme obsessionem rediit. Erat 
enim ibi ad eam obsessionem quedam magna societas solummodo 
pauperum et egenorum tunc insimul congregata, qui 
derisorie filii Arnaldi appellabantur et qui cottidie die ac nocte 
Cremenses omnesque etiam, qui infra Creme castrum fuerant, 
sic infestabant, quod nullus infra ipsum castrum prope murum 
ipsius castri se movere poterat, quem ipsi cum rumfis et 
lapidibus non sauciarent. Idcirco ipsi valde magis quam 
aliqui alii ipsos Cremenses tunc terrefecerant, quoniam 
ipsi quottidie maximam copiam interficiebant, quia ipsi tam 
parum vulnerare aliquem non  poterant, quin  interiret, 
ut ipsimet de Crema post ipsam captam  mihi  multisque aliis 
sepe retulerunt. 
Interea Cremonenses quoddam castellum ex optimis 
lignis fabricatum tam mire magnitudinis construxerunt, 
quod ex hac maris parte nec par nec simile unquam visum 
fuit. Preterea quoque tres manganos tam maximos ibi 
fecerunt, quod nusquam amplius tales ab aliquo visi fuere.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |