convenientibus, ille maioris precii habebatur qui, in respectu complexionum,
decencius solebat opera, et cantuum modulaciones
respectu virtutum; nunc vero precio non habentur nisi qui vasa
sciunt evacuare maiora. Et dixit: qui sua infancia se moderate
gubernat, fit semper concupiscenciis moderatus, sed qui non compescit
a sui [tenera etate] pravis que ipsius anima [concupiscit],
jugiter voluptuosus existit; nam, sicut usu roborantur
omnia, sic non utendo languescunt. Et dixit: puerum voluptuosum
et effrontem non confidas dirigere, sed voluptuosum tantum et
non effrontem, bono rectificare documento confidas. Et dixit: verecundia
est in verecundante quedam dubietatis maneries, qua
verecundans aliquid quod pro malo gerat se melior, operari
veretur. Et dixit: potens est homo suos dirigere cum agnoverit
semetipsum; nam excellentis est sapiencie hominem sui
ipsius habere noticiam, nec ex dilectione quam habet in se ipso
fallatur, et bonum se reputet cum non sit; videmus enim quam
plures se reputare robustos et liberales cum non sint, et universaliter
quasi omnes se sapientiores aliis reputant; et qui
sic cogitant, minoris discrecionis existunt. Et dixit: iustus est
ille qui potest iniusticiam agere et non agit, et sensatus sive
discretus est qui rerum omnium id novit ad quod noscendum
virtus humana sufficit. Et dixit: sicut graviter morbidus non desistit,
donec vivit, medicinis insistere ut ad salutem perveniat
ad quam complete pervenire non potest, sic nos oportet animarum
nostrarum saluti agregare salutem, et bonitatem bonitati
adiungere, licet nequeamus ingentis et sapientis anime attingere
statum. Et dixit: quod non cogitet se discreciorem inter alios
homines potest quis percipere in ostensione suorum operum
|
|