Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 85


remanserat, cum pauci quidem essent numero, sed virtute prestantes,
impetu facto, primum ad portam palatii descenderunt, eo
consilio ducti, ut Ansaldo castellano, quem ibi sedere cognoverant,
interfecto, facilius reliqua perpetrarent. At ille, cum eos
subito respexisset iam ei sublatis ensibus imminentes, nichil ex
timore perturbato consilio, extra portam que semiaperta erat,
tam provide quam prompte desiliens, eamdem toto conamine
post se retractam, venientibus illis, opposuit, inter extrinsecam
intrinsecamque portam loco tutissimo constitutus. Illi vero spe
frustrati, ad inferiorem ingressum palatii se transtulerunt, sive ut
ad regem indeflexo gressu contenderent, sive ut ibidem in scolis
regis filios invenirent, quos eorum preceptor Gualterius, Cephaludensis
archidiaconus, in campanarium, primis rei motibus precognitis,
asportarat. Acciderat autem [gayto Martino post primum
ianuam in introitu sedenti viros quosdam assistere, quorum
unus, irruentibus illis, obvium se dedit, et primos ictus excipiens,
eorum impetum retardavit, spemque sustulit. Interim enim]
gaytus Martinus, foribus obseratis, intra palatium se recepit. Ita,
cum nichil eorum que speraverant effecissent, subita virorum
multitudine circumventi, que cum Odone magistro stabuli repente
confluxerant, ad unum omnes interfecti sunt. Cadavera eorum,
proiecta canibus, prohibuit curia sepeliri. Rex autem, ut eiusmodi
casus discrimen in posterum amputaret, et quod ei bis acciderat
non oporteret eventurum denuo formidari, omnes incarceratos
e palatio censuit removendos; quorum alios iussit ad castellum
maris transferri, alios per diversa Sicilie castella distribui. Robertus
autem Calataboianensis, magister castelli maris, ultime

1



5




10




15




20




25

Torna all'inizio