Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 502

Tomus I


esse finalis exitus quem nullum principium
antecedit, quis desperat posse desinere quod
non coepit? aut quis asseritur ah eo incipere in
quo finitur? saeviat in delatores tam improbos
ira Dei, et detrahentes mihi non pertranseat
furor vester. Et quia conscientiae
meae sinceritas puritatem lucis desiderat clarioris,
Majestati regiae humiliter supplico consternatus
ad pedes, quatenus diligentis
inquisitionis officium objecta discutiat, per
quam contra me si probationis argumenta
praevaleant, vindictam poenae non fugio,
cui voluntate spontanea me submitto. Praesto
sum etenim, si quid impium indebite gesserim,
corporalibus expiare piaculis, et quodcunque
per improvidentiam sensualitas
attulit rationis imperio reformare. Quod si
delatorum labia, quae ardentis invidia livor
exacuit, falsitate farcita veritas ipsa monstrabit,
cum se tristi supplicio dignos effecerint,
regalis indignationis fulmine feriantur, etc.
Cap. LXX.
Panormitanis fidelibus suis significat laeticiam de
nato filio.
Expectationum vestrarum votis, libenter
et saepe successiva nostrorum successuum
insinuatione concurrimus, crudele

Torna all'inizio