Auctarium  dicebant antiqui, quod super mensuram vel pondus  
iustum adiciebatur, ut cumulus vocatur in modio. 
 Auctum  vocabatur spatium circi, quod super definitum modum  
victoriae adiungitur. 
 Argennon  argentum percandidum. 
 Arbiter  dicitur iudex, quod totius rei habeat arbitrium et  
facultatem. 
 Amicinum  utris pediculum, ex quo vinum defunditur. 
 Arbosem  pro arbore antiqui dicebant et robosem pro robore. 
 Arbitrium  dicitur sententia, quae ab arbitro statuitur. Arbitrarium  
cum adhuc res apud arbitrum geritur. 
 Amicitiae  vocabulum ab amore deducitur, quamvis interdum  
vituperandus sit amor. Ab antiquis autem ameci et  
amecae per E litteram efferebantur. 
 Adpromissor  est, qui, quod suo nomine promisit, idem pro  
altero quoque promittit. 
 Adversus  aut contrarium significat aut idem quod ergo. 
 Arcere  est continere. Unde et arcus in aedificiis dictus est,  
quia se ipse continet. Alii dicnut arcum dictum esse ab opere  
arrigendo in altitudinem. 
 Arcirma  genus plaustri est modici, quo homo gestari possit. 
 Argeos  vocabant scirpeas effigies, quae per virgines Vestales  
annis singulis iaciebantur in Tiberim. 
 Arcere  prohibere est. Similiter abarcet, prohibet. Porcet  
quoque dictum ab antiquis, quasi porro arcet, et pro eo,  
quod est continet, ponitur; unde coercere continere dicimus.  
Trahitur autem hoc verbum a Graecorum magistratu, quem  
illi archen vocant, in cuius potestate est vel cogere, vel prohibere. 
 Arcani  sermonis significatio trahitur sive ab arce, quae tutissima 
  |  
  |