Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 135


Scribenti rescribens.
Sani vivimus, perturbationibus premimur, desiderantes in altero vos socios habere, consortes alios
ad residui participium admittentes.

IV 28

Paternitatis vestre litteris hilari vultu et sincero corde receptis occurrit circa ipsarum principia, unde
offerem Domino sacrificium laudis, unde immolarem altissimo vitulum gratiarum, quia, quicquid
timoris rumor preterite vestre infirmitatis incusserat, notitia subsecute sanitatis excussit, et relaxatum
est interdictum letitie, quod timor indixerat, et in exultatione resoluta sunt gaudia, que sollicitudo
medii temporis alligarat.

IV 29

Affectum, quem ad nostram geritis continentiam, plenis prosequimur actionibus gratiarum, significantes,
quod, licet aliquantulum rheumatis nos fluxus turbaverit, sic tamen divina providentia de
salute providit, quod per illius misericordiam, qui vulnerat et medetur, precedentis egritudinis reliquie
non supersunt.

Torna all'inizio