29 In us, a, um, e uel i antecedentibus, mutant us, a, um in o et
accipiunt lus, la, lum , ut "urceus, urceolus", "laurea, laureola", "uncia,
unciola", "pallium, palliolum", "filius, filia, filiolus, filiola",
"Tullius, Tulliolus"; excipitur "Antonius, Antoniaster". 30 Alia
uero omnia, qualibet consonante antecedente, us, a, um in u mutatis
accipiunt lus, la, lum , ut "tantus, tanta, tantum, tantulus, tantula,
tantulum", "uentulus", "Greculus", "seruulus", "primum, primulum",
"arca, arcula", "rubicunda, rubicundula", "lingua, lingula",
"mensa, mensula", "anima, animula", "silua, siluula", "aqua,
aquula", "puella, puellula", "luna, lunula", "serra, serrula"; sic
etiam "terra, terrula", "ara, arula", "paganus, paganulus", "annus,
annulus", "decanus, decanulus", "Romanus, Romanulus", "catena,
catenula"; ea quoque, que geminant l , in ulus, ula, ulum <faciunt>,
ut "homullus, homullulus", "pauxillus, pauxilla, pauxillum,
pauxillulus, pauxillula, pauxillulum". 31 Quedam igitur secundum
diuersas regulas faciunt, ut "opera, operula" et "opella", "oculus,
ocellus" et "oculeus", "columna, columnella" et "columnula",
|
|