Petrus Damiani: Epistulae

Pag 238


Mainfredus quoque marchio, qui in ultimis Liguriae principatus est
finibus, ferventissimo cum uxore sua studio in sustentatione pauperum
claruit. De quo nimirum, ut cetera taceam, illud unum celebri solet redolere
memoria, quoniam in ipso sacrosanctae resurrectionis die cum domus
eius auleis ac blathinis ornatibus tamquam regale palatium resplenderet,
copiosi sumptus affluerent, eumque non modica candidatorum turba
clientium constiparet, instrui magnifice convivium fecit, et ordinatis per
omnes mensas diligenti cura pauperibus ipse cum suis servis dapifer ministravit.
Quibus sufficienter impletis ipse cum suis, quod cibi residuum
fuerat, quasi privatus accepit, ut paschalis illa solempnitas in pauperibus
enitesceret, patremfamilias vero domus privata refectio sustentaret. De
quo etiam vir Dei, dominus meus Leo venerabilis heremita qui per
continuum iam fere vicennium in cellula reclusus advivit, hoc insigne
perhibuit, quia cum in praefati marchionis heremo ipse cum nonnullis
fratribus habitaret, hanc sibimet legem uxor eius indixerat ut quodcumque
sibi necessarium heremitarum nuntius peteret, ipsa protinus aucto
fenore geminaret, videlicet cum iste quinque fortassis exigeret solidos,
illa decem traderet, cum iste decem, illa viginti continuo numeraret.

Torna all'inizio